- NIOBE
- I.NIOBELaconicae fons, Plin. l. 4. c. 5.II.NIOBEfilia Phoronei, mater Argi et Pelasgi. Item filia Tantali, soror Pelopis, uxor autem Amphionis, Regis Thebanorum, quae cum viro suo sex filios, totidemque filias peperisset, animô elata, Latonae sese praeferre non dubitavit. Quam obrem indignata Dea, Apollinis et Dianae sagittis liberos eius ad unum omnes interficiendos curavit, Niohenque ipsam sibi convitiantem turbine venti in Asiam rapuit, et iuxta Sipylum urbem (quae illi patria erat) in saxum transformavit: Cui fabulae occasionem dedisse, traditionem priscam de Lothi uxore, quae in saxum induruit, ut in Sacris legitur, probabile censet, Alex. Rossaeus, in Mystagago Poetico. Alia fuit quoque Phoronei filia, ex qua Iuppiter Apim, qui postea Osiris et Serapis dictus est, genuit. Coeterum Mythologis per saxum, in quod Niobe mutata est, intelligitur immodicus dolor, qui tandem in stuporem ae dedolentiam convertitur, fecitque, ut Niobe diriguerit, et veluti lapis immota steterit, Cicer. l. 2. Tusc. c. 26. Niobe fingitur lapidea, propter aternum, credo, in luctu silentium. Vel per saxum intelligere possis lapideam statuam, quam orba liberis sibi erexit in monumentum, ut refert Palaephatus c. 9. in his, Νιόβη, ἀποθανόντων τῶ ἑαυτῆς παίδων, ποιήσασα ἑαυτῇ ἐικόνα λιθίνην, ἔςησεν ἐπὶ τῷ τύμβῳ τῶ παίδων. Subdit, Καὶ ἡμεῖς ἐθεασάμεθα αὐτὴν, οἷα καὶ λέγεται. Stat. l. 5. Sylv. 1. v. 33.——— Citius genitrix Sipyleia ferturExhausissegenas. ———De numero liberorum Niobes non consentiuntauctores. Homerus Il. ult. v. 606. prodidit, ut videre est in his:Καὶ γὰρ τ᾿ ἠύκομος Νιόβη ἐμνήσατο σίτου.Τῇ περ δώδεκα παῖδες ενὶ μεγάροισιν ὄλοντο,῝Εξ μὲν θυγατέρες, ἓξ δ᾿ ὑιέες ἡβώοντες,Τοὺς μὲν Ἀπόλλων πέφνεν ἀπ᾿ ἀργυρέοιο βιοῖο,Χωόμενος Νιόβη, τὰς δ᾿῎ Αρτεμις ἰοχέαιρα.Ιὑνεκ᾿ ἄρα Λητοῖ ἰσάσκετο καλλιπαρήῳ.Quem sequitur Propert. l. 2. eleg. 28. v. 7.Nec tantum Niole bis sex ad busta superbaeSollicito lacrimans defluit a Sipylo.Itemque Statius Theb. l. 6. v. 124.——— Geminis Niobe consumpta pharetris,Squalida bissenas Sipylon deduxerat urnas.Hyginus Fab. 2. et Apollodorus l. 3. 7. mares et 7. filias nominant, quibus concinunt Ovidius, Seneca, et Ausonius. Hic l. 6. Met. v. 182.——— Huic natas adice septemEt totidem iuvenes. ———— ————Ille in Medea v. 954.Utinam superbae turba Tantalidos meôExisset utero, bisque septenos parensNatos tulissem. ———— ————Tertius Epitaph. Heroum, n. 27.Bis septem natis genetrix laeta, atque superbaTot duxi mater funera, quot genui.Hesiodus 10. mares et 10. feminas facit, ut ait idem Apollodorus. Herodot; 2. mares, et 3. feminas. Addit Apollodorus, Amphiona e maribus et e feminis Chlorin servatos; et Telesillam Poetriam duas filias incolumes scripsisse, Amyclam et Meliboeam. Vide Aelian. l. 12. Ποικίλης ἱςορίας, c. 36. et Gell. l. 20. c. 7. Hinc Niobeus adiect. Horat. Gar. l. 4. Od. 6. v. 1.Dive, quem proles Niobaea magnasVindicem linguae, Tityosque raptorSensit ultorem ————Nic. Lloydius. Coeterum, eam primam omnium mulieruma Iove amatam, sicut ulitmam Alcmenam, quae sedecim aetatibus a sein vicem distiterunt, fabulati sunt Veteres, uti refert Diodor. l. 4. Sed illud de Niobe, omnino falsum iudicat Barthius; longe enim antiquier, inquit, Iovis in Callisto amor: quippe cuius fil. Arcas fuit, non solum Niobes aevô, sed ipsius Cadmi, qui Thebas condidit, multô profundior. Qua de re vide Casp. Barthium Animadversion. ad Stat. Thebaid. l. 10. v. 897. Voss. vero distinctione rem expedit, infra laudandus. Eiusdem cum liberis simulacrum e marmore inter opera Scopae, an Praxitelis, celebre olim memoratur Plinio l. 36. c. 5. Ignoratur artifex eius Veneris, quam Vespasianus Imperator in operibus Pacis suae dedicavit --- Par haesitatio est in templo Apollinis Sosiani, Niobem cum liberis morientem Scopas an Praxiteles fecerit etc. Plura de Niobe gemina, Argiva videl. Phrygiaque, apud Gerhard. Iohann. Voss. de Idolol. l. 1. c. 14. ubi priorem ex Api fratre, Phoronei filio ac successore, adeoque Iove Argivo, Argum sucepisse, contendit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.